1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] Mulieris bonæ beatus vir: numerus enim annorum illius duplex. [2] Mulier fortis oblectat virum suum, et annos vitæ illius in pace implebit. [3] Pars bona mulier bona, in parte timentium Deum dabitur viro pro factis bonis: [4] divitis autem et pauperis cor bonum, in omni tempore vultus illorum hilaris. [5] A tribus timuit cor meum, et in quarto facies mea metuit: [6] delaturam civitatis, et collectionem populi: [7] columniam mendacem super mortem omnia gravia: [8] dolor cordis et luctus, mulier zelotypa. [9] In muliere zelotypa flagellum linguæ, omnibus communicans. [10] Sicut boum jugum quod movetur, ita et mulier nequam: qui tenet illam quasi qui apprehendit scorpionem. [11] Mulier ebriosa ira magna, et contumelia: et turpitudo illius non tegetur. [12] Fornicatio mulieris in extollentia oculorum, et in palpebris illius agnoscetur. [13] In filia non avertente se, firma custodiam, ne inventa occasione utatur se. [14] Ab omni irreverentia oculorum ejus cave, et ne mireris si te neglexerit. [15] Sicut viator sitiens ad fontem os aperiet, et ab omni aqua proxima bibet, et contra omnem palum sedebit, et contra omnem sagittam aperiet pharetram donec deficiat. [16] Gratia mulieris sedulæ delectabit virum suum, et ossa illius impinguabit. [17] Disciplina illius datum Dei est. [18] Mulier sensata et tacita, non est immutatio eruditæ animæ. [19] Gratia super gratiam mulier sancta et pudorata. [20] Omnis autem ponderatio non est digna continentis animæ. [21] Sicut sol oriens mundo in altissimis Dei, sic mulieris bonæ species in ornamentum domus ejus. [22] Lucerna splendens super candelabrum sanctum, et species faciei super ætatem stabilem. [23] Columnæ aureæ super bases argenteas, et pedes firmi super plantas stabilis mulieris. [24] Fundamenta æterna supra petram solidam, et mandata Dei in corde mulieris sanctæ. [25] In duobus contristatum est cor meum, et in tertio iracundia mihi advenit: [26] vir bellator deficiens per inopiam; et vir sensatus contemptus; [27] et qui transgreditur a justitia ad peccatum: Deus paravit eum ad rhomphæam. [28] Duæ species difficiles et periculosæ mihi apparuerunt: difficile exuitur negotians a negligentia, et non justificabitur caupo a peccatis labiorum.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top