1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] Propter inopiam multi deliquerunt: et qui quærit locupletari avertit oculum suum. [2] Sicut in medio compaginis lapidum palus figitur, sic et inter medium venditionis et emptionis angustiabitur peccatum: [3] conteretur cum delinquente delictum. [4] Si non in timore Domini tenueris te instanter, cito subvertetur domus tua. [5] Sicut in percussura cribri remanebit pulvis, sic aporia hominis in cogitatu illius. [6] Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis. [7] Sicut rusticatio de ligno ostendit fructum illius, sic verbum ex cogitatu cordis hominis. [8] Ante sermonem non laudes virum: hæc enim tentatio est hominum. [9] Si sequaris justitiam, apprehendes illam, et indues quasi poderem honoris: et inhabitabis cum ea, et proteget te in sempiternum, et in die agnitionis invenies firmamentum. [10] Volatilia ad sibi similia conveniunt: et veritas ad eos qui operantur illam revertetur. [11] Leo venationi insidiatur semper: sic peccata operantibus iniquitates. [12] Homo sanctus in sapientia manet sicut sol: nam stultus sicut luna mutatur. [13] In medio insensatorum serva verbum tempori: in medio autem cogitantium assiduus esto. [14] Narratio peccantium odiosa, et risus illorum in deliciis peccati. [15] Loquela multum jurans horripilationem capiti statuet, et irreverentia ipsius obturatio aurium. [16] Effusio sanguinis in rixa superborum, et maledictio illorum auditus gravis. [17] Qui denudat arcana amici fidem perdit, et non inveniet amicum ad animum suum. [18] Dilige proximum, et conjungere fide cum illo. [19] Quod si denudaveris absconsa illius, non persequeris post eum. [20] Sicut enim homo qui perdit amicum suum, sic et qui perdit amicitiam proximi sui. [21] Et sicut qui dimittit avem de manu sua, sic dereliquisti proximum tuum, et non eum capies. [22] Non illum sequaris, quoniam longe abest: effugit enim quasi caprea de laqueo, quoniam vulnerata est anima ejus: [23] ultra eum non poteris colligare. Et maledicti est concordatio: [24] denudare autem amici mysteria, desperatio est animæ infelicis. [25] Annuens oculo fabricat iniqua, et nemo eum abjiciet. [26] In conspectu oculorum tuorum condulcabit os suum, et super sermones tuos admirabitur: novissime autem pervertet os suum, et in verbis tuis dabit scandalum. [27] Multa odivi, et non coæquavi ei, et Dominus odiet illum. [28] Qui in altum mittit lapidem, super caput ejus cadet: et plaga dolosa dolosi dividet vulnera. [29] Et qui foveam fodit incidet in eam: et qui statuit lapidem proximo offendet in eo: et qui laqueum alii ponit, peribit in illo. [30] Facienti nequissimum consilium, super ipsum devolvetur, et non agnoscet unde adveniat illi. [31] Illusio et improperium superborum, et vindicta sicut leo insidiabitur illi. [32] Laqueo peribunt qui oblectantur casu justorum, dolor autem consumet illos antequam moriantur. [33] Ira et furor utraque execrabilia sunt, et vir peccator continens erit illorum.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top