|
[1] Qui facit misericordiam fœneratur proximo suo: et qui prævalet manu mandata servat.
[2] Fœnerare proximo tuo in tempore necessitatis illius: et iterum redde proximo in tempore suo.
[3] Confirma verbum, et fideliter age cum illo: et in omni tempore invenies quod tibi necessarium est.
[4] Multi quasi inventionem æstimaverunt fœnus, et præstiterunt molestiam his qui se adjuverunt.
[5] Donec accipiant, osculantur manus dantis, et in promissionibus humiliant vocem suam:
[6] et in tempore redditionis postulabit tempus, et loquetur verba tædii et murmurationum, et tempus causabitur.
[7] Si autem potuerit reddere, adversabitur: solidi vix reddet dimidium, et computabit illud quasi inventionem:
[8] sin autem, fraudabit illum pecunia sua, et possidebit illum inimicum gratis:
[9] et convitia et maledicta reddet illi, et pro honore et beneficio reddet illi contumeliam.
[10] Multi non causa nequitiæ non fœnerati sunt, sed fraudari gratis timuerunt.
[11] Verumtamen super humilem animo fortior esto, et pro eleemosyna non trahas illum.
[12] Propter mandatum assume pauperem, et propter inopiam ejus ne dimittas eum vacuum.
[13] Perde pecuniam propter fratrem et amicum tuum, et non abscondas illam sub lapide in perditionem.
[14] Pone thesaurum tuum in præceptis Altissimi, et proderit tibi magis quam aurum.
[15] Conclude eleemosynam in corde pauperis, et hæc pro te exorabit ab omni malo.
[16] Super scutum potentis et super lanceam
[17] adversus inimicum tuum pugnabit.
[18] Vir bonus fidem facit pro proximo suo: et qui perdiderit confusionem derelinquet sibi.
[19] Gratiam fidejussoris ne obliviscaris: dedit enim pro te animam suam.
[20] Repromissorem fugit peccator et immundus.
[21] Bona repromissoris sibi ascribit peccator: et ingratus sensu derelinquet liberantem se.
[22] Vir repromittit de proximo suo: et cum perdiderit reverentiam, derelinquetur ab eo.
[23] Repromissio nequissima multos perdidit dirigentes, et commovit illos quasi fluctus maris.
[24] Viros potentes gyrans migrare fecit, et vagati sunt in gentibus alienis.
[25] Peccator transgrediens mandatum Domini incidet in promissionem nequam: et qui conatur multa agere incidet in judicium.
[26] Recupera proximum secundum virtutem tuam, et attende tibi ne incidas.
[27] Initium vitæ hominis, aqua et panis, et vestimentum, et domus protegens turpitudinem.
[28] Melior est victus pauperis sub tegmine asserum quam epulæ splendidæ in peregre sine domicilio.
[29] Minimum pro magno placeat tibi, et improperium peregrinationis non audies.
[30] Vita nequam hospitandi de domo in domum: et ubi hospitabitur non fiducialiter aget, nec aperiet os.
[31] Hospitabitur, et pascet, et potabit ingratos, et ad hæc amara audiet:
[32] transi, hospes, et orna mensam, et quæ in manu habes ciba ceteros.
[33] Exi a facie honoris amicorum meorum: necessitudine domus meæ hospitio mihi factus est frater.
[34] Gravia hæc homini habenti sensum: correptio domus, et improperium fœneratoris.
|