|
[1] Occupatio magna creata est omnibus hominibus, et jugum grave super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum usque in diem sepulturæ in matrem omnium.
[2] Cogitationes eorum, et timores cordis, adinventio exspectationis, et dies finitionis,
[3] a residente super sedem gloriosam, usque ad humiliatum in terra et cinere:
[4] ab eo qui utitur hyacintho et portat coronam, usque ad eum qui operitur lino crudo: furor, zelus, tumultus, fluctuatio, et timor mortis, iracundia perseverans, et contentio:
[5] et in tempore refectionis in cubili, somnus noctis immutat scientiam ejus.
[6] Modicum tamquam nihil in requie, et ab eo in somnis, quasi in die respectus.
[7] Conturbatus est in visu cordis sui, tamquam qui evaserit in die belli: in tempore salutis suæ exsurrexit, et admirans ad nullum timorem:
[8] cum omni carne, ab homine usque ad pecus, et super peccatores septuplum.
[9] Ad hæc mors, sanguis, contentio, et rhomphæa, oppressiones, fames, et contritio, et flagella:
[10] super iniquos creata sunt hæc omnia: et propter illos factus est cataclysmus.
[11] Omnia quæ de terra sunt in terram convertentur, et omnes aquæ in mare revertentur.
[12] Omne munus et iniquitas delebitur, et fides in sæculum stabit.
[13] Substantiæ injustorum sicut fluvius siccabuntur, et sicut tonitruum magnum in pluvia personabunt.
[14] In aperiendo manus suas lætabitur: sic prævaricatores in consummatione tabescent.
[15] Nepotes impiorum non multiplicabunt ramos: et radices immundæ super cacumen petræ sonant.
[16] Super omnem aquam viriditas, et ad oram fluminis ante omne fœnum evelletur.
[17] Gratia sicut paradisus in benedictionibus, et misericordia in sæculum permanet.
[18] Vita sibi sufficientis operarii condulcabitur, et in ea invenies thesaurum.
[19] Filii et ædificatio civitatis confirmabit nomen: et super hæc mulier immaculata computabitur.
[20] Vinum et musica lætificant cor: et super utraque dilectio sapientiæ.
[21] Tibiæ et psalterium suavem faciunt melodiam: et super utraque lingua suavis.
[22] Gratiam et speciem desiderabit oculus tuus: et super hæc virides sationes.
[23] Amicus et sodalis in tempore convenientes, et super utrosque mulier cum viro.
[24] Fratres in adjutorium in tempore tribulationis: et super eos misericordia liberabit.
[25] Aurum et argentum est constitutio pedum: et super utrumque consilium beneplacitum.
[26] Facultates et virtutes exaltant cor, et super hæc timor Domini.
[27] Non est in timore Domini minoratio: et non est in eo inquirere adjutorium.
[28] Timor Domini sicut paradisus benedictionis, et super omnem gloriam operuerunt illum.
[29] Fili, in tempore vitæ tuæ ne indigeas: melius est enim mori quam indigere.
[30] Vir respiciens in mensam alienam, non est vita ejus in cogitatione victus: alit enim animam suam cibis alienis:
[31] vir autem disciplinatus et eruditus custodiet se.
[32] In ore imprudentis condulcabitur inopia, et in ventre ejus ignis ardebit.
|