1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] O mors, quam amara est memoria tua homini pacem habenti in substantiis suis: [2] viro quieto, et cujus viæ directæ sunt in omnibus, et adhuc valenti accipere cibum ! [3] O mors, bonum est judicium tuum homini indigenti, et qui minoratur viribus, [4] defecto ætate, et cui de omnibus cura est, et incredibili, qui perdit patientiam ! [5] Noli metuere judicium mortis: memento quæ ante te fuerunt, et quæ superventura sunt tibi: hoc judicium a Domino omni carni. [6] Et quid superveniet tibi in beneplacito Altissimi? sive decem, sive centum, sive mille anni: [7] non est enim in inferno accusatio vitæ. [8] Filii abominationum fiunt filii peccatorum, et qui conversantur secus domos impiorum. [9] Filiorum peccatorum periet hæreditas, et cum semine illorum assiduitas opprobrii. [10] De patre impio queruntur filii, quoniam propter illum sunt in opprobrio. [11] vobis, viri impii, qui dereliquistis legem Domini Altissimi ! [12] Et si nati fueritis, in maledictione nascemini: et si mortui fueritis, in maledictione erit pars vestra. [13] Omnia quæ de terra sunt in terram convertentur: sic impii a maledicto in perditionem. [14] Luctus hominum in corpore ipsorum: nomen autem impiorum delebitur. [15] Curam habe de bono nomine: hoc enim magis permanebit tibi quam mille thesauri pretiosi et magni. [16] Bonæ vitæ numerus dierum: bonum autem nomen permanebit in ævum. [17] Disciplinam in pace conservate, filii: sapientia enim abscondita, et thesaurus invisus, quæ utilitas in utrisque? [18] Melior est homo qui abscondit stultitiam suam, quam homo qui abscondit sapientiam suam. [19] Verumtamen reveremini in his quæ procedunt de ore meo: [20] non est enim bonum omnem reverentiam observare, et non omnia omnibus bene placent in fide. [21] Erubescite a patre et a matre de fornicatione: et a præsidente et a potente de mendacio: [22] a principe et a judice de delicto: a synagoga et plebe de iniquitate: [23] a socio et amico de injustitia, et de loco in quo habitas: [24] de furto, de veritate Dei, et testamento: de discubitu in panibus, et ab obfuscatione dati et accepti: [25] a salutantibus de silentio, a respectu mulieris fornicariæ, et ab aversione vultus cognati. [26] Ne avertas faciem a proximo tuo, et ab auferendo partem et non restituendo. [27] Ne respicias mulierem alieni viri, et ne scruteris ancillam ejus, neque steteris ad lectum ejus. [28] Ab amicis de sermonibus improperii: et cum dederis, ne improperes.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top