|
[1] Noli attendere ad possessiones iniquas, et ne dixeris: Est mihi sufficiens vita: nihil enim proderit in tempore vindictæ et obductionis.
[2] Ne sequaris in fortitudine tua concupiscentiam cordis tui,
[3] et ne dixeris: Quomodo potui? aut, Quis me subjiciet propter facta mea? Deus enim vindicans vindicabit.
[4] Ne dixeris: Peccavi: et quid mihi accidit triste? Altissimus enim est patiens redditor.
[5] De propitiatio peccato noli esse sine metu, neque adjicias peccatum super peccatum.
[6] Et ne dicas: Miseratio Domini magna est, multitudinis peccatorum meorum miserebitur:
[7] misericordia enim et ira ab illo cito proximant, et in peccatores respicit ira illius.
[8] Non tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem:
[9] subito enim veniet ira illius, et in tempore vindictæ disperdet te.
[10] Noli anxius esse in divitiis injustis: non enim proderunt tibi in die obductionis et vindictæ.
[11] Non ventiles te in omnem ventum, et non eas in omnem viam: sic enim omnis peccator probatur in duplici lingua.
[12] Esto firmus in via Domini, et in veritate sensus tui et scientia: et prosequatur te verbum pacis et justitiæ.
[13] Esto mansuetus ad audiendum verbum, ut intelligas, et cum sapientia proferas responsum verum.
[14] Si est tibi intellectus, responde proximo: sin autem, sit manus tua super os tuum, ne capiaris in verbo indisciplinato, et confundaris.
[15] Honor et gloria in sermone sensati: lingua vero imprudentis subversio est ipsius.
[16] Non appelleris susurro, et lingua tua ne capiaris et confundaris:
[17] super furem enim est confusio et pœnitentia, et denotatio pessima super bilinguem: susurratori autem odium, et inimicitia, et contumelia.
[18] Justifica pusillum et magnum similiter.
|