|
[1] SPONSA. Dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatum, ut pascatur in hortis, et lilia colligat.
[2] Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi, qui pascitur inter lilia.
[3] SPONSUS. Pulchra es, amica mea; suavis, et decora sicut Jerusalem; terribilis ut castrorum acies ordinata.
[4] Averte oculos tuos a me, quia ipsi me avolare fecerunt. Capilli tui sicut grex caprarum quæ apparuerunt de Galaad.
[5] Dentes tui sicut grex ovium quæ ascenderunt de lavacro: omnes gemellis fœtibus, et sterilis non est in eis.
[6] Sicut cortex mali punici, sic genæ tuæ, absque occultis tuis.
[7] Sexaginta sunt reginæ, et octoginta concubinæ, et adolescentularum non est numerus.
[8] Una est columba mea, perfecta mea, una est matris suæ, electa genetrici suæ. Viderunt eam filiæ, et beatissimam prædicaverunt; reginæ et concubinæ, et laudaverunt eam.
[9] Quæ est ista quæ progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata?
[10] SPONSA. Descendi in hortum nucum, ut viderem poma convallium, et inspicerem si floruisset vinea, et germinassent mala punica.
[11] Nescivi: anima mea conturbavit me, propter quadrigas Aminadab.
[12] CHORUS. Revertere, revertere, Sulamitis ! revertere, revertere ut intueamur te.
|