1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
   
Titus
Tit
1
[1] Paulus servus Dei, Apostolus autem Jesu Christi secundum fidem electorum Dei, et agnitionem veritatis, quæ secundum pietatem est [2] in spem vitæ æternæ, quam promisit qui non mentitur, Deus, ante tempora sæcularia: [3] manifestavit autem temporibus suis verbum suum in prædicatione, quæ credita est mihi secundum præceptum Salvatoris nostri Dei: [4] Tito dilecto filio secundum communem fidem, gratia, et pax a Deo Patre, et Christo Jesu Salvatore nostro. [5] Hujus rei gratia reliqui te Cretæ, ut ea quæ desunt, corrigas, et constituas per civitates presbyteros, sicut et ego disposui tibi, [6] si quis sine crimine est, unius uxoris vir, filios habens fideles, non in accusatione luxuriæ, aut non subditos. [7] Oportet enim episcopum sine crimine esse, sicut Dei dispensatorem: non superbum, non iracundum, non vinolentum, non percussorem, non turpis lucri cupidum: [8] sed hospitalem, benignum, sobrium, justum, sanctum, continentem, [9] amplectentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem: ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt, arguere. [10] Sunt enim multi etiam inobedientes, vaniloqui, et seductores: maxime qui de circumcisione sunt: [11] quos oportet redargui: qui universas domos subvertunt, docentes quæ non oportet, turpis lucri gratia. [12] Dixit quidam ex illis, proprius ipsorum propheta: Cretenses semper mendaces, malæ bestiæ, ventres pigri. [13] Testimonium hoc verum est. Quam ob causam increpa illos dure, ut sani sint in fide, [14] non intendentes judaicis fabulis, et mandatis hominum, aversantium se a veritate. [15] Omnia munda mundis: coinquinatis autem et infidelibus, nihil est mundum, sed inquinatæ sunt eorum et mens et conscientia. [16] Confitentur se nosse Deum, factis autem negant: cum sint abominati, et incredibiles, et ad omne opus bonum reprobi.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top