|
[1] Tu autem loquere quæ decent sanam doctrinam:
[2] senes ut sobrii sint, pudici, prudentes, sani in fide, in dilectione, in patientia:
[3] anus similiter in habitu sancto, non criminatrices, non multo vino servientes, bene docentes:
[4] ut prudentiam doceant adolescentulas, ut viros suos ament, filios suos diligant,
[5] prudentes, castas, sobrias, domus curam habentes, benignas, subditas viris suis, ut non blasphemetur verbum Dei.
[6] Juvenes similiter hortare ut sobrii sint.
[7] In omnibus teipsum præbe exemplum bonorum operum, in doctrina, in integritate, in gravitate,
[8] verbum sanum, irreprehensibile: ut is qui ex adverso est, vereatur, nihil habens malum dicere de nobis.
[9] Servos dominis suis subditos esse, in omnibus placentes, non contradicentes,
[10] non fraudantes, sed in omnibus fidem bonam ostendentes: ut doctrinam Salvatoris nostri Dei ornent in omnibus.
[11] Apparuit enim gratia Dei Salvatoris nostri omnibus hominibus,
[12] erudiens nos, ut abnegantes impietatem, et sæcularia desideria, sobrie, et juste, et pie vivamus in hoc sæculo,
[13] exspectantes beatam spem, et adventum gloriæ magni Dei, et Salvatoris nostri Jesu Christi:
[14] qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum.
[15] Hæc loquere, et exhortare, et argue cum omni imperio. Nemo te contemnat.
|