|
[1] Admone illos principibus, et potestatibus subditos esse, dicto obedire, ad omne opus bonum paratos esse:
[2] neminem blasphemare, non litigiosos esse, sed modestos, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines.
[3] Eramus enim aliquando et nos insipientes, increduli, errantes, servientes desideriis, et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem.
[4] Cum autem benignitas et humanitas apparuit Salvatoris nostri Dei,
[5] non ex operibus justitiæ, quæ fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti,
[6] quem effudit in nos abunde per Jesum Christum Salvatorem nostrum:
[7] ut justificati gratia ipsius, hæredes simus secundum spem vitæ æternæ.
[8] Fidelis sermo est: et de his volo te confirmare: ut curent bonis operibus præesse qui credunt Deo. Hæc sunt bona, et utilia hominibus.
[9] Stultas autem quæstiones, et genealogias, et contentiones, et pugnas legis devita: sunt enim inutiles, et vanæ.
[10] Hæreticum hominem post unam et secundam correptionem devita:
[11] sciens quia subversus est, qui ejusmodi est, et delinquit, cum sit proprio judicio condemnatus.
[12] Cum misero ad te Artemam, aut Tychicum, festina ad me venire Nicopolim: ibi enim statui hiemare.
[13] Zenam legisperitum et Apollo sollicite præmitte, ut nihil illis desit.
[14] Discant autem et nostri bonis operibus præesse ad usus necessarios: ut non sint infructuosi.
[15] Salutant te qui mecum sunt omnes: saluta eos qui nos amant in fide. Gratia Dei cum omnibus vobis. Amen.
|