1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] Tædet animam meam vitæ meæ; dimittam adversum me eloquium meum, loquar in amaritudine animæ meæ. [2] Dicam Deo: Noli me condemnare; indica mihi cur me ita judices. [3] Numquid bonum tibi videtur, si calumnieris me, et opprimas me opus manuum tuarum, et consilium impiorum adjuves? [4] Numquid oculi carnei tibi sunt? aut sicut videt homo, et tu videbis? [5] Numquid sicut dies hominis dies tui, et anni tui sicut humana sunt tempora, [6] ut quæras iniquitatem meam, et peccatum meum scruteris, [7] et scias quia nihil impium fecerim, cum sit nemo qui de manu tua possit eruere? [8] Manus tuæ fecerunt me, et plasmaverunt me totum in circuitu; et sic repente præcipitas me? [9] Memento, quæso, quod sicut lutum feceris me, et in pulverem reduces me. [10] Nonne sicut lac mulsisti me, et sicut caseum me coagulasti? [11] Pelle et carnibus vestisti me; ossibus et nervis compegisti me. [12] Vitam et misericordiam tribuisti mihi, et visitatio tua custodivit spiritum meum. [13] Licet hæc celes in corde tuo, tamen scio quia universorum memineris. [14] Si peccavi, et ad horam pepercisti mihi, cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris? [15] Et si impius fuero, væ mihi est; et si justus, non levabo caput, saturatus afflictione et miseria. [16] Et propter superbiam quasi leænam capies me, reversusque mirabiliter me crucias. [17] Instauras testes tuos contra me, et multiplicas iram tuam adversum me, et pœnæ militant in me. [18] Quare de vulva eduxisti me? qui utinam consumptus essem, ne oculus me videret ! [19] Fuissem quasi non essem, de utero translatus ad tumulum. [20] Numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi? Dimitte ergo me, ut plangam paululum dolorem meum; [21] antequam vadam, et non revertar, ad terram tenebrosam, et opertam mortis caligine: [22] terram miseriæ et tenebrarum, ubi umbra mortis et nullus ordo: sed sempiternus horror inhabitat.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top