1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] Respondens autem Sophar Naamathites, dixit: [2] Numquid qui multa loquitur, non et audiet? aut vir verbosus justificabitur? [3] Tibi soli tacebunt homines? et cum ceteros irriseris, a nullo confutaberis? [4] Dixisti enim: Purus est sermo meus, et mundus sum in conspectu tuo. [5] Atque utinam Deus loqueretur tecum, et aperiret labia sua tibi, [6] ut ostenderet tibi secreta sapientiæ, et quod multiplex esset lex ejus, et intelligeres quod multo minora exigaris ab eo quam meretur iniquitas tua ! [7] Forsitan vestigia Dei comprehendes, et usque ad perfectum Omnipotentem reperies? [8] Excelsior cælo est, et quid facies? profundior inferno, et unde cognosces? [9] Longior terra mensura ejus et latior mari. [10] Si subverterit omnia, vel in unum coarctaverit, quis contradicet ei? [11] Ipse enim novit hominum vanitatem; et videns iniquitatem, nonne considerat? [12] Vir vanus in superbiam erigitur, et tamquam pullum onagri se liberum natum putat. [13] Tu autem firmasti cor tuum, et expandisti ad eum manus tuas. [14] Si iniquitatem quæ est in manu tua abstuleris a te, et non manserit in tabernaculo tuo injustitia, [15] tunc levare poteris faciem tuam absque macula; et eris stabilis, et non timebis. [16] Miseriæ quoque oblivisceris et quasi aquarum quæ præterierunt recordaberis. [17] Et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam; et cum te consumptum putaveris, orieris ut lucifer. [18] Et habebis fiduciam, proposita tibi spe, et defossus securus dormies. [19] Requiesces, et non erit qui te exterreat; et deprecabuntur faciem tuam plurimi. [20] Oculi autem impiorum deficient, et effugium peribit ab eis, et spes illorum abominatio animæ.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top