|
[1] Respondens autem Job, dixit:
[2] Ergo vos estis soli homines, et vobiscum morietur sapientia?
[3] Et mihi est cor sicut et vobis, nec inferior vestri sum; quis enim hæc quæ nostis ignorat?
[4] Qui deridetur ab amico suo, sicut ego, invocabit Deum, et exaudiet eum; deridetur enim justi simplicitas.
[5] Lampas contempta apud cogitationes divitum, parata ad tempus statutum.
[6] Abundant tabernacula prædonum, et audacter provocant Deum, cum ipse dederit omnia in manus eorum.
[7] Nimirum interroga jumenta, et docebunt te; et volatilia cæli, et indicabunt tibi.
[8] Loquere terræ, et respondebit tibi; et narrabunt pisces maris.
[9] Quis ignorat quod omnia hæc manus Domini fecerit?
[10] In cujus manu anima omnis viventis, et spiritus universæ carnis hominis.
[11] Nonne auris verba dijudicat? Et fauces comedentis, saporem?
[12] In antiquis est sapientia, et in multo tempore prudentia.
[13] Apud ipsum est sapientia et fortitudo; ipse habet consilium et intelligentiam.
[14] Si destruxerit, nemo est qui ædificet; si incluserit hominem, nullus est qui aperiat.
[15] Si continuerit aquas, omnia siccabuntur; et si emiserit eas, subvertent terram.
[16] Apud ipsum est fortitudo et sapientia; ipse novit et decipientem, et eum qui decipitur.
[17] Adducit consiliarios in stultum finem, et judices in stuporem.
[18] Balteum regum dissolvit, et præcingit fune renes eorum.
[19] Ducit sacerdotes inglorios, et optimates supplantat;
[20] commutans labium veracium, et doctrinam senum auferens.
[21] Effundit despectionem super principes, eos qui oppressi fuerant relevans.
[22] Qui revelat profunda de tenebris, et producit in lucem umbram mortis.
[23] Qui multiplicat gentes, et perdit eas, et subversas in integrum restituit.
[24] Qui immutat cor principum populi terræ, et decipit eos ut frustra incedant per invium.
[25] Palpabunt quasi in tenebris, et non in luce, et errare eos faciet quasi ebrios.
|