1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] Ecce omnia hæc vidit oculus meus, et audivit auris mea, et intellexi singula. [2] Secundum scientiam vestram et ego novi: nec inferior vestri sum. [3] Sed tamen ad Omnipotentem loquar, et disputare cum Deo cupio, [4] prius vos ostendens fabricatores mendacii, et cultores perversorum dogmatum. [5] Atque utinam taceretis, ut putaremini esse sapientes ! [6] Audite ergo correptionem meam, et judicium labiorum meorum attendite. [7] Numquid Deus indiget vestro mendacio, ut pro illo loquamini dolos? [8] Numquid faciem ejus accipitis, et pro Deo judicare nitimini? [9] aut placebit ei quem celare nihil potest? aut decipietur, ut homo, vestris fraudulentiis? [10] Ipse vos arguet, quoniam in abscondito faciem ejus accipitis. [11] Statim ut se commoverit, turbabit vos, et terror ejus irruet super vos. [12] Memoria vestra comparabitur cineri, et redigentur in lutum cervices vestræ. [13] Tacete paulisper, ut loquar quodcumque mihi mens suggesserit. [14] Quare lacero carnes meas dentibus meis, et animam meam porto in manibus meis? [15] Etiam si occiderit me, in ipso sperabo: verumtamen vias meas in conspectu ejus arguam. [16] Et ipse erit salvator meus: non enim veniet in conspectu ejus omnis hypocrita. [17] Audite sermonem meum, et ænigmata percipite auribus vestris. [18] Si fuero judicatus, scio quod justus inveniar. [19] Quis est qui judicetur mecum? veniat: quare tacens consumor? [20] Duo tantum ne facias mihi, et tunc a facie tua non abscondar: [21] manum tuam longe fac a me, et formido tua non me terreat. [22] Voca me, et ego respondebo tibi: aut certe loquar, et tu responde mihi. [23] Quantas habeo iniquitates et peccata, scelera mea et delicta ostende mihi. [24] Cur faciem tuam abscondis, et arbitraris me inimicum tuum? [25] Contra folium, quod vento rapitur, ostendis potentiam tuam, et stipulam siccam persequeris: [26] scribis enim contra me amaritudines, et consumere me vis peccatis adolescentiæ meæ. [27] Posuisti in nervo pedem meum, et observasti omnes semitas meas, et vestigia pedum meorum considerasti, [28] qui quasi putredo consumendus sum, et quasi vestimentum quod comeditur a tinea.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top