1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] Homo, natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis. [2] Qui quasi flos egreditur et conteritur, et fugit velut umbra, et numquam in eodem statu permanet. [3] Et dignum ducis super hujuscemodi aperire oculos tuos, et adducere eum tecum in judicium? [4] Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? nonne tu qui solus es? [5] Breves dies hominis sunt: numerus mensium ejus apud te est: constituisti terminos ejus, qui præteriri non poterunt. [6] Recede paululum ab eo, ut quiescat, donec optata veniat, sicut mercenarii, dies ejus. [7] Lignum habet spem: si præcisum fuerit, rursum virescit, et rami ejus pullulant. [8] Si senuerit in terra radix ejus, et in pulvere emortuus fuerit truncus illius, [9] ad odorem aquæ germinabit, et faciet comam, quasi cum primum plantatum est. [10] Homo vero cum mortuus fuerit, et nudatus, atque consumptus, ubi, quæso, est? [11] Quomodo si recedant aquæ de mari, et fluvius vacuefactus arescat: [12] sic homo, cum dormierit, non resurget, donec atteratur cælum, non evigilabit, nec consurget de somno suo. [13] Quis mihi hoc tribuat, ut in inferno protegas me, et abscondas me, donec pertranseat furor tuus, et constituas mihi tempus in quo recorderis mei? [14] Putasne, mortuus homo rursum vivat? cunctis diebus quibus nunc milito, expecto donec veniat immutatio mea. [15] Vocabis me, et ego respondebo tibi: operi manuum tuarum porriges dexteram. [16] Tu quidem gressus meos dinumerasti, sed parce peccatis meis. [17] Signasti quasi in sacculo delicta mea, sed curasti iniquitatem meam. [18] Mons cadens defluit, et saxum transfertur de loco suo: [19] lapides excavant aquæ, et alluvione paulatim terra consumitur: et hominem ergo similiter perdes. [20] Roborasti eum paululum, ut in perpetuum transiret: immutabis faciem ejus, et emittes eum. [21] Sive nobiles fuerint filii ejus, sive ignobiles, non intelliget. [22] Attamen caro ejus, dum vivet, dolebit, et anima illius super semetipso lugebit.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top