|
[1] Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit:
[2] Numquid sapiens respondebit quasi ventum loquens, et implebit ardore stomachum suum?
[3] Arguis verbis eum qui non est æqualis tibi, et loqueris quod tibi non expedit.
[4] Quantum in te est evacuasti timorem, et tulisti preces coram Deo.
[5] Docuit enim iniquitas tua os tuum, et imitaris linguam blasphemantium.
[6] Condemnabit te os tuum, et non ego, et labia tua respondebunt tibi.
[7] Numquid primus homo tu natus es, et ante colles formatus?
[8] numquid consilium Dei audisti, et inferior te erit ejus sapientia?
[9] Quid nosti quod ignoremus? quid intelligis quod nesciamus?
[10] Et senes et antiqui sunt in nobis, multo vetustiores quam patres tui.
[11] Numquid grande est ut consoletur te Deus? sed verba tua prava hoc prohibent.
[12] Quid te elevat cor tuum, et quasi magna cogitans attonitos habes oculos?
[13] Quid tumet contra Deum spiritus tuus, ut proferas de ore tuo hujuscemodi sermones?
[14] Quid est homo ut immaculatus sit, et ut justus appareat natus de muliere?
[15] Ecce inter sanctos ejus nemo immutabilis, et cæli non sunt mundi in conspectu ejus.
[16] Quanto magis abominabilis et inutilis homo, qui bibit quasi aquam iniquitatem?
[17] Ostendam tibi, audi me: quod vidi, narrabo tibi.
[18] Sapientes confitentur, et non abscondunt patres suos:
[19] quibus solis data est terra, et non transivit alienus per eos.
[20] Cunctis diebus suis impius superbit, et numerus annorum incertus est tyrannidis ejus.
[21] Sonitus terroris semper in auribus illius: et cum pax sit, ille semper insidias suspicatur.
[22] Non credit quod reverti possit de tenebris ad lucem, circumspectans undique gladium.
[23] Cum se moverit ad quærendum panem, novit quod paratus sit in manu ejus tenebrarum dies.
[24] Terrebit eum tribulatio, et angustia vallabit eum, sicut regem qui præparatur ad prælium.
[25] Tetendit enim adversus Deum manum suam, et contra Omnipotentem roboratus est.
[26] Cucurrit adversus eum erecto collo, et pingui cervice armatus est.
[27] Operuit faciem ejus crassitudo, et de lateribus ejus arvina dependet.
[28] Habitavit in civitatibus desolatis, et in domibus desertis, quæ in tumulos sunt redactæ.
[29] Non ditabitur, nec perseverabit substantia ejus, nec mittet in terra radicem suam.
[30] Non recedet de tenebris: ramos ejus arefaciet flamma, et auferetur spiritu oris sui.
[31] Non credet frustra errore deceptus, quod aliquo pretio redimendus sit.
[32] Antequam dies ejus impleantur peribit, et manus ejus arescent.
[33] Lædetur quasi vinea in primo flore botrus ejus, et quasi oliva projiciens florem suum.
[34] Congregatio enim hypocritæ sterilis, et ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt.
[35] Concepit dolorem et peperit iniquitatem, et uterus ejus præparat dolos.
|