1
 Electronic Study Bible is currently under construction 
[1] Psalmus David. Domine, clamavi ad te, exaudi me; intende voci meæ, cum clamavero ad te. [2] Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo; elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum. [3] Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiæ labiis meis. [4] Non declines cor meum in verba malitiæ, ad excusandas excusationes in peccatis; cum hominibus operantibus iniquitatem; et non communicabo cum electis eorum. [5] Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me: oleum autem peccatoris non impinguet caput meum, quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum. [6] Absorpti sunt juncti petræ judices eorum; audient verba mea, quoniam potuerunt. [7] Sicut crassitudo terræ erupta est super terram; dissipata sunt ossa nostra secus infernum. [8] Quia ad te, Domine, Domine, oculi mei; in te speravi, non auferas animam meam. [9] Custodi me a laqueo quem statuerunt mihi, et a scandalis operantium iniquitatem. [10] Cadent in retiaculo ejus peccatores: singulariter sum ego, donec transeam.
Credit
Source: unbound.biola.edu
 
Top